HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT III: Quid respondit Dominus indiscrete quaerentibus

#Act. I

Ecce nona apparitio. Et statim post comestionem undecim apostoli, et alii discipuli, et mulieres de civitate unanimiter egressi, juxta praeceptum Domini, venerunt in montem Oliveti, et statim Dominus apparuit eis. Quomodo autem praeceperit eis, ut egrederentur de civitate, et evanuerit ab oculis eorum, et quomodo egressi de civitate venerunt in montem Oliveti, et ibi Dominus apparuit eis, in Historia subticetur, quia brevis est. Tunc qui convenerant, coeperunt eum interrogare, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?temporale, quantum ad quosdam imperitos, et carnaliter sapientes, qui videntes alienigenam regnare, et Judaeos esse sub praeside, quaerebant de restitutione regni Israel temporalis, putantes tunc a Domino restituendum, sicut et duo discipuli dicentes: Nos sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Alii magis instructi scientes illam restitutionem, non nisi finaliter futuram, scilicet circa tempora judicii, quaerebant de restitutione regni Israel spiritalis, scilicet de dilatatione Ecclesiae. Ac si dicerent: Nunquid in hoc tempore facies, quod promisisti Ecclesiae? Dominus autem non certificavit eos super hoc: Ex quodam tamen verbo in responsione ejus posito, si scioli essent, possent intelligere restitutionem illam multis temporibus differendam. Non est, inquit, vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, id est numerum temporum et momentorum, usque ad finem saeculi, quae tantum Patris patent scientiae. Ac si diceret: Nihil ad vos quaerere de secretis hujusmodi, nec ad ea percipienda estis idonei. Sed de his, quae ad vos spectant, estote solliciti, quia vos revera accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti, cujus virtute roborati, eritis mihi testes resurrectionis meae, primo in Jerusalem, secundo in Judaea, postea in Samaria, tandem usque ad ultimum terrae. Ac si tacite diceret: Ante regni illius restitutionem non solum Hierosolymam, sed et omnes Judaeae fines, et Samariae, mundi etiam terminos, per circuitum fama Evangelii percurret.